- BONONIA
- I.BONONIAcivitas Italiae Archiepiscopalis ad Rhenum amnem, in ditione Pontific. Academiâ celebris prope Romandiolam. 25. milliar. a Ferraria in Austrum. Muris nudata a Ludovico Rege fil. Lotharii Imperat. A. C. 844. Henricus autem, filius nothus Friderici II. Imperatoris victus hîc captusque est, A. C. 1249. Bentivolos sibi praefecit, A. C. 1308. qui subiugati a Ioh. Galeacio, A. C. 1380, Hîc quoque Irnerius ius exponere coepit, primusque glossas in illud scripsit circa A. C. 1134. Sil. Italic. l. 8. v. 599.Et quondam Teucris comes in Laurentia bellaOcni prisca domus, parvique Bononia Rheni.Martialis l. 3. Epigr. 59.Sutor cerdo cedit tibi, culta Bononia, munusFullo dedit Mutinae, nunc ubi caupo dabit?Oppidani dicuntur inde Ciceroni in Bruto, Val. Max. l. 8. c. 1. ex. 12. Tacito Annal. l. 12. c. 58. ac Suetonio in Octavio c. 17. atque Nerone, c. 7. Bononienses. Livio, l. 37.c. 57. Melae, l. 2. c. 4. Paterculo, l. 1. c. 15. Plinio, l. 3. c. 15. ac Tacito loc. cit. Cotonia vocatur, vulgo nunc incolis Bologna, Graecis omnibus Βονωνία. Unde apud Stephan. pro Βωβωνία lege Βονωνία. Felsina etiam a conditore Felsino, Tuscorum Rege dicta fuit. Plin. l. 3. c. 15. Colonia Bononia, Felsina vocitata, cum princeps Etruriae esset. Speciem habet onerariae navis, in longum, quam ex transverso patentior, unô capite proram, alterô puppim referens, medium, turre Asinellorum celsissima, mali instar, et turre Garisendae inflexâ, scalae modô, obtinente, cum multis praeterea turribus, funes tamquam exprimentibus. Aedificiis multis atque sumptuosis nitet, inter quae est in foro amplisfima D. Petronii aedes, cumus aedificationi finem eundem fore qui et mundi erit, censetur. Hîc Concilium A. C. 1310. Synodi, A. C. 1535. 1586. et 1634. Huc etiam Concilium Tridentinum transsatum, A. C. 1547. Leander Bonon. descr. Ital. longitud. 33. 35. latitud. 73. 52.II.BONONIAurbecula Galliae, in Aquitania et Comiratu Armeniaco, prope Gessam amnem. 5. leuc. a civitate Lombariensi, totidem a fano S. Bertrandi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.